Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 200
Unproofread scanNot analysed yet
Erit igitur in fluidis summa ad motum promptitudo, &si vis quaepiam externa quandam fluidi partem a massa reliqua removeat, cohaerentiam cum reliquis, quae una huic remotioni obstat, nonnisi in paucis, idque pedetentim vincere debebit, quod levi negotio praestari poterit. Imaginem huius rei, ait Boscovich, admodum expressam haberemus, si tellus haec nostra esset ingens quidam magnes globosus, perfecte laevigatus, cui globuli magnetici innumerabiles forent circumfusi, in quos magnus ille globus aequabiliter, &ad minimas tantum a superficie distantias ageret. Expeditissimus esset inter hos globulos incessus: nam imprimis quidem vis gravitatis in terram dimotiones ipsorum nihil retardaret: deinde alii ab aliis nonnisi sensim distraherentur, &quantum eam distractionem vires aliarum impedirent, tantundem fere vires aliarum adiuvarent. Quod si quis unum eiusmodi globulum a tellure avulsum tolleret, secundus relicta terra eidem adhaeresceret, sequereturque, caeteris per telluris laevissimam superficiem progredientibus, tum alii attollerentur post alios ita, ut singulis tempusculis singulorum tantum esset vincenda adhaesio, cum globulorum iam in altum sublatorum vis in terram esset nulla, &in reliquis per eius superficiem promovendis nulla se offerret difficultas. At si multi simul globuli essent elevandi, vis utique maior requireretur, ut si quis crassum funem velit simul rumpere, &non fibras seorsim alias post alias lacerare. 236. Ex his praecipua fluidorum phaenomena explicatum habent: ac quidem 1) partes fluidorum in aequilibrio inter se esse notantur, cuius rei ratio est, quod fluidorum moleculae gravitate, vel potius pondere suo eousque ad se accedant, donec ea gravitatis vis a repulsione in distantiis minimis agente, corporumque contactum impediente penitus elisa fuerit.