Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 203
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc porro diversitatem provenire ex lege virium, quae ex applicatione fluidi ad varias corporum solidorum species varia itidem erit, ex dictis constat. 239. Quaeritur a nonnullis Physicis, an An partes fluidorum particulae corporum fluidorum motu quodam motibus intestino perpetuo agitentur, qui veluti ad intestinis fluiditatis naturam, atque essentiam pertineat. agitentur? Negat Musschenbroek, quia 1) fluida sphaeris metallicis inclusa, in iisque summa violentia compressa fluiditatem non amittunt, quo in casu motui intestino locus esse nequit, cum ob fortissimam compressionem attritus oriatur, cui vincendo vis maxima impendi deberet. 2) Si fluidis admisceantur corpora exigua, uti pulveres, arena, &c, haec omnia fluidis innatant, quamdiu eorum moleculae agitantur, his vero ad quietem redactis ad fundum subsidunt, in eoque immotae haerent. 3) In fluidis puris in vase quiesente, &loco quieto asservatis partium motus intestinus industria nulla, nullis lentibus, aut microscopiis deprehendi potest. 4) Quin potius observationes microscopiis maxime augentibus factae globulorum illorum, ex quibus fluida coalescunt, quietem comprobant. Argumenta partis ad240. Qui contrarium sentiunt, his fere arversae, gumentis pugnant. 1 Fluida cum aliis fluieorumque dis permiscentur, quod refutatio. sine intestino partium motu fieri haud posse videtur. Verum concedi quidem potest, durante ea fluidorum permixtione, motum quempiam, &agitationem molecularum haberi, quae tamen, mixtione peracta, ipsa iterum cesset. Neque enim permixtiones istae adeo celeriter peraguntur, uti fieri deberet, si intestino eiusmodi motui locus esset. Vino enim rubro, (ait Musschenbroek) Italico, &gravi aqua leniter affusa fuit, &in quieto loco posita, neque tamen ante permista cum vino fuit, quam post 18 menses.