Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 204
Unproofread scanNot analysed yet
2) Fluiditas haberi nequit sine certo caloris gradu, calore vero motum intestinum partium produci, vel etiam ex motu eiusmodi calorem oriri pro comperto Physici omnes habent. At vero licet certum sit, omnibus fluidis quampiam ignis copiam inesse, inde tamen haud conficitur, tantas huic igni inesse vires quibus partium gravitatem, attritum, &vim cohaesivam superet. Certe id non praestare videtur in oleis multis sive expressis, sive stillatitiis, quorum partes microscopio inspectae quiescunt. 3) Corpora plura fluidis iniecta ab iisdem solvuntur, quod utique evidens est motus intestini indicium. Verum motus hic tum primo ortus fuisse censetur, cum corpora illa solvenda fluido imposita fuerant. Velut enim nemo admiserit, fluida omnia vehementissimis motibus intestinis perpetuo agitari propterea, quod dum metalla aquae forti, vel spiritui nitri imponuntur, oriatur effervescentia cum insigni spuma, &magno calore; ita motus ille quiscunque, sine quo solutio peragi nequit, in ipso fluido non ante fuit, quam corpus solvendum eidem iniiceretur. SCHOLION. Dum de motu hoc intestino partium fluidi sermo fit, motus quispiam singularis ad rationem fluiditatis pertinens indicatur. Quamobrem non excludimus motum illum minimum singulis materiae punctis communem, atque ad minima tantum intervalla pertinentem, quem vires mutuae inducunt.