Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 210
Unproofread scanNot analysed yet
de Chimie pag. 29) ad fundum praeceps dabitur, qui aqua calida edulcoratus a mercurio, qualis ante solutionem fuerat, discerni nulla ratione poterit. 248. Causa praecipitationis ex nostra virium theoria haec est: corpus illud, quod solutioni cuicunque immittitur fortius trahit particulas menstrui, &ad maiores fortassis distantias, quam attrahantur a particulis corporis soluti. Dissolvetur igitur corpus hoc, illud vero quod ante solutum fuerat, orbatum menstruo ad fundum decidet, siquidem eo specifice gravius fuerit, secus vero ad superficiem fluidi extrudetur. Particulae vero corporis soluti praecipitatae eum inter se nexum haud acquirent, quem ante solutionem habuerant, vel quia, ut ait P. Boscovich &gluten fortasse aliquod admodum tenue, quo connectebantur invicem, dissolutum simul iam deest in superficiebus illis, quarum separatio est facta, vel potius, quia, ut ubi per limam, per tunsionem, vel aliis similibus modis solidum in pulverem redactum est, vel utcunque confractum, iuxta superius (205) dicta, non potest iterum solo accessu, &appressione deveniri ad illos eosdem limites, qui prius habebantur. Hoc tamen in solutione mercurii locum non habere, ex numero praecedente constat. SCHOLION. Hinc eruitur modus spiritum vini ab Constat enim spiritus aqua, seu phlegmate liberandi. vini ex tenuissimo oleo, acido sale permisto intime cum aqua, quam solvit, quod si igitur eidem adiicias salem alcalinum fixum, siccissimumque, qui aquam, &acidum fortissime trahit, is cum aqua, &acido praeceps ad fundum defluet, relicto spiritu oleoso supernatante. 249. Effervescentia vocantur motus subita nei, intestini vehementes in corporum mistorum partibus ante quiescentibus, vel vix agitatis orti, quos plerumque comitatur spuma, &expulsio copiosa aeris elastici. Fermentatio est lenior effervescentia.