Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 211
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si massa fuerit homogenea, esse quidem poterit partium agitatio ingens, nullam tamen in corpus inducens mutationem, quo casu fermentatio ea simplex erit ebullitio. Quod si vero ex heterogeneis particulis massa coaluerit, tum partium motu, atque agitatione leni ea quidem at diuturna mutatio ingens in corpore oriri poterit, quae fermentatio putrefactio dicitur. 250. Fermentationes eiusmodi in permixtione corporum tam solidorum, praesertim ea in partes minutas ante conterantur, quam fluidorum notantur. Si Regulus Antimonii cum argento fusus, &in pollinem contritus misceatur mercurio sublimato corroviso, eaque miscella bacillo aliquantum agitetur, crassi initio oriuntur fumi, massa effervescit, funditur, &locum gravi odore replet. In commixtione fluidorum universim fluida acida alcalinis permixta effervescunt: pariter in metallorum solutionibus ope spiritus nitri, vel aquae fortis peractis crebrae oriuntur effervescentiae, erumpentibus tetris, noxiisque vaporibus, ortoque calore insigni in lagenis, aut tubis vitreis, in quibus eae solutiones asservantur.