Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 213
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si limaturae ferri sulphur depuratum addatur, eaque massa affusa aqua subigatur, &intra vas quoddam conclusa, impositis desuper ponderibus comprimatur, aut etiam infra terram defodiatur, post aliquod temporis intervallum primum fumi, deinde etiam flamma erumpit, pondera superimposita eiiciuntur, terra quoque, infra quam maior eius massae portio defossa fuerat, ita concutitur, ut in terrae motibus fieri solet, ut adeo ex hoc experimento de terrae motuum causis constitui quidpiam posse Physicorum nonnulli censuerint. Effectuum horum complures tribuuntur a multis aeri intra corporum solidorum poros latenti, vehementerque compresso, qui elasticitate sua repagula tandem vincat, seseque vehementer expandendo corporis partes disiiciat. Musschenbroek certe fermentationem salium acidorum, &alcalinorum aeri praecipue tribuit; ait enim: „si ex sale alcalino, &acido omnem „aerem hauseris, nulla fit effervescentia, nec „spuma, quamvis salia fuerint acerrima. In his porro omnibus illud conformiter ad theoriam nostram asserendum est, corpus extraneum fluido admixtum aliud non facere, quam quod exiguo motu minimis moleculis impresso virium aequilibrium turbet, quo turbato cetera mutuis earundem viribus peraguntur. SCHOLION. Imaginem rei, inquit Boscovich, admodum vividam habere possumus in sola etiam gravitate: „emergat e mari satis editus mons, per cuius latera dispo"sitae sint versus fundum ingentes lapidum praegrandium „moles, tum quo magis ascenditur, eo minores, donec „versus apicem lapilli sint, &in summo monte arenulae: „sint autem fere omnia in aequilibrio pendentia ita, ut „vi respectu molis exigua devolvi possint. Si avicula „in summo monte commoveat arenuiam pede, ea deci"dit, &lapillos secum deiicit, qui, dum ruunt, maiores „lapides secum trahunt, &hi demum ingentes illas moles, i, sit ruina immanis, &ingens motus, qui decidentibus „in mare omnibus mare ipsum commovet, ac in eo agita"tionem ingentem, &undas immanes ciet, motu aquarum „vehementissimo diutissime perdurante. Avicula aequi"librium arenulae sustulit vi perquam exigua, reliquos "motus gravitas edidit, quae occasionem agendi est na "cta ex illo motu exiguo aviculae.