Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 212
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt effervescentiae, quae ultra duos annos durant, uti est referente Musschenbroek Lithontripticon Tulpii, aliaeque. 251. Agitatio ista, motusque interni tam vehementes alternationi virium, quam varii curvae nostrae flexus indicant, tribuenda est. Praecipue vero recolendae hic sunt oscillationes illae creberrimae, quas puncta ex limitibus cohaesionis dimota, atque ad limites proximos motu accelerato delata, circa limites illos peragunt. In quibus illud evenire poterit, ut particulae superatis areis attractivis omnibus ad aream perveniant repellentem adeo amplam, ut omnium praecedentium arearum attractivarum vires longissime superet, quo casu particula ad eam aream delata a massa omni ingenti celeritate avelletur, nunquam ad eam reditura, corpusque omne momento dissipabitur; quod evenire videmus in auro fulminante, &pulvere pyrio accenso, item in phosphoris, qui solo aeris attactu accenduntur, ac deflagrant. Idem notatur, si spiritus nitri concentratus oleo essentiali caryophyllorum, vel ligni Sassafras, aut aliis affundatur, quo casu effervescentia oritur cum vaporum, imo etiam flammae eruptione. Item si aeri liquato ac fluenti affundatur aqua frigida, omnis massa cum ingenti adstantium periculo exploditur, omniaque late vastat, ac prosternit.