Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 215
Unproofread scanNot analysed yet
254. Liquatio minerarum, id est, metallorum, quae alteri substantiae non metallicae, uti sulfuri, arsenico, variis item terrae speciebus intime commixtae sunt, hic quoque considerari meretur. Sunt autem duo liquationis huius praecipua fundamenta, primum quidem est certus ignis gradus, quo eae minerarum partes, quae minus firmiter cohaerent, a massa reliqua avelluntur, &ad ingentes arcus repulsivos delatae maxima celeritate erumpunt, relictis aliis firmioribus, atque ad eam ingentem agitationem minus aptis. Fundamentum alterum in eo consistit, ut minerae liquandae apponatur corpus aliud, quod partes illas, quibuscum metallum arctissime coniunctum, atque ut Metallurgi loquuntur, mineralizatum est, fortius attrahat, quam eae attrahantur ab ipso metallo in minera contento. Ita enim substantia illa relicto metallo corpori illi adhaerebit, metallique particulae ad fundum gravitate sua descendent, eritque haec quaedam praecipitationis species. Exemplum esto in minera plumbi, quae plumbum sulphuri intime unitum continet.