Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 216
Unproofread scanNot analysed yet
Ut minera plumbi liquetur, addi solent lapides ferrarii, qui sulfur vehementissime trahunt; his igitur sulfur unietur, plumbique massulae sulfure orbatae ad sese accedent, atque sub plumbi forma praecipitabuntur: quo tamen in negotio primum iterum liquationis fundamentum prae oculis rite habendum est, ut nempe gradus ignis debita cautela attemperetur, ne vehemens eiusdem actio plurimas quoque plumbi particulas abripiat. 255. Coagulatio fit, cum diversa fluida inter commixta in massam solidam vertuntur. Evenit hoc, cum subtilissimus urinae spiritus permiscetur cum alcohole vini, haec enim fluida commixta in massam duram glaciei aemulam abeunt. Coagulum quoque efficit alcohol vini mixtum cum albumine ovi, aut cum sero sanguinis. Lac cogitur in caseum a succo e proventriculo vituli, tum a succo cataputiae minoris, spiritu mellis, spiritu nitri &c. 256. Coagulationis causam nostra virium theoria admodum patentem suppeditat; ex hac enim recte deducitur, fieri posse, ut particulae duae interpositis aliis propius ad sese accedant, quam ante accesserint, atque ita ad fortiores cohaesionum limites pertingant, massamque consistentem efficiant. Declarat id P. Boscovich paritate desumpta a cuspidibus binis elastrorum ferreorum, inter quas globulus magneticus interseratur: quo facto utique cuspides illi propius ad se accedent, volumenque elastrorum minuetur, magnetis attractione vim illam expandentem, &cuspides diducentem longe superante. 257. Crystallizatio dicitur salium in aqua Quid crystallisasolutorum, hac deinde evaporante, in corpora tio? soluta, regulari saepe figura praedita, concretio. 258. Modum, quo crystalli dictae oriunQuae eius causa? tur, causamque eius eleganter explicat Musschenbroek (Phys. part. I. §. MXXII.