Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 218
Unproofread scanNot analysed yet
),„Cur autem crystalli eiusdem salis in constantes abeant „figuras, demonstrare hucusque nemo potuit: suspican"tur aliqui Philosophi originariis partibus inesse polorum „speciem, adeo, ut nonnullis locis, sive polis potissi"mum trahant, dum aliis locis repellunt; hoc modo par"ticulae tenuissimae coalescere in similes figuras possent, „maiores partes formare, quae simili vi polari in figu"ras maximas, quales sunt crystallorum, verterentur, at"que ita forma, &magnitudo crystallorum differet, pro"ut salis solutio caleret, frigeret, sive parum moveretur, „aut quiesceret, tum ocyor, vel lentior praegressa fo"ret evaporatio. At vero in nostra virium theoria haec ita se habere manifestum est: ex illa enim virium alternatione oriri possunt moleculae, quae comparatae ad alias inertes sint, respectu aliarum autem vires exerant, tum vigore, tum directione plurimum differentes, quae etiam una sui parte vicinas attrahant, altera verò repellant, ex quibus huic crystallorum formationi lux aliqua affundi poterit. SCHOLION 3. Ad figuras crystallorum aqua quoque concurrit, cum crystallorum figurae destruantur, si aqua ex iis expellatur. Illud praeterea notandum, ut solutio loco quieto, frigidoque ponatur: quo enim frigus majus fuerit, eo maiores plerumque crystalli formantur, cum nihil tum obstet, quo minus partes salinae ad alias accedant. Si impediatur aquae evaporatio, nunquam solutio salina in crystallos commeabit, nisi fuerit admodum satura, &iam antea crystallizationi proxima. Quoniam igitur in vacuo Boyleano nulla, aut parva, &lenta fit evaporatio, in eo crystalli non generantur, imo nec fient in vase probe occluso, uti Cl. Petitus testatur. 259. Sublimatio, sive vegetatio philosophica ad mentem Cl. Musschenbroek fieri dicitur, „cum salia diversa, uti nitrum purificatum, „crystalli minerales, sal amoniacum, mari„num, &in aqua vulgari, vel in aqua cal"cis, vino albo, spiritu nitri, spiritu salis &c „solvuntur, solutaque infunduntur poculis vi„treis, vel figulinis, porcellaneis, stanneis, vel vitro obductis; quo facto ea incipiunt pa„rietibus accrescere elevari ultra solutionis „superficiem, ascendere ad oram vasis supre„mam, eamque densa excrescentia diversae „formae coronare; interdum ulterius pergunt „ambire superficiem vasis extimam: simili mo„do vegetant nonnulla metalla in menstruis „soluta.