Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 217
Unproofread scanNot analysed yet
),Si salis "partes in copiosa aqua solutae sunt, magis „ab aquae partibus, quam a se trahuntur, „disiunctae satis longo distant intervallo; cum „autem particulae salinae sint admodum te„nues, ut vix nisi praestantissimis microsco„piis cerni queant, natant per totam aquam „distributae, quae iis quoque vi quadam ad„haerescit. Quando ex huiusmodi solutione „salina in vapores multum aquae ab igne, „sole, aere, vento expellitur, levis salium „pellicula in superficie formatur ab iis parti"bus, quae non in sublime avolantes aqua „orbatae relinquuntur. Haec pellicula iam „solidescens, fortius ex subiecta aqua salem „trahit, praecipue vicinum, &attingentem, „quam aequalis quantitas solutionis, nunc mi„nori aquae copia constantis, spissescit igitur „pellicula, &temporis successu multo speci„fice gravior sit, quam reliqua solutio, rumpi„tur in partes, quae sua magnitudine, &pon, dere aquae partes removent, &ita ad fun„dum subsidunt, in quo iacentes pergunt tra„here alias salinas partes, &increscere una „cum aqua intercepta in moleculas variae ma„gnitudinis, quae crystalli vocantur. „SCHOLION I. Figura harum crystallorum in diversis salium speciebus diversa est; ita sal marinum constat pyraramidibus, quarum bases sunt quadrangulares, &subtus concavae. Sal cornu cervi dat crystallos ramosas. Sal absynthii folia aemulatur. Nitrum parallelepipedi constat hexangulis. Sal hellebori albi rhombum format. Vitriola sunt rhomboidaea; alumen potissimum est octogonum. SCHOLIONA. Notari hic quoque meretur, quod de harum crystallizationum causa subiungit Musschenbroek (loc. cit.