Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 220
Unproofread scanNot analysed yet
Dum nempe ex variis punctorum coniugationibus particulae oriuntur, quae comparate ad alias vires exerunt vel nullas omnino, vel perquam exiguas, respectu aliarum vero agunt viribus tum vigore, tum directione plurimum differentibus. SCROLION. Qui chemicas has corporum proprietates animo a praejudiciis libero expendunt, facile, opinor, intelligent, easdem per eas, quas vocant, mechanicas corporum affectiones, quales sunt moles, figura, &exponi minime posse; ut enim liberalissime largiamur omnia, quae ad mechanicam (in sensu Cartesianorum) phaenomenorum horum productionem quavis ratione conducere posse videntur, vis tamen motrix, quae particulas tam diversis directionibus, ac celeritatibus secundum leges adeo constantes, ac immutabiles incitet, negata corporibus ipsis intrinseca vi motrice, assignari nulla potest. Quod enim sive de igne, sive de materia subtili perpetuo oggerunt, tam gravibus momentis refutatum est, ut mirum videri possit, reperiri adhuc quospiam, qui profligatam toties causam resuscitare non vereantur. Deinde ea, quam diximus, virium alternatio in distantiis non quidem omnium minimis, attamen perquam exiguis ex his phaenomenis manifeste eruitur, in quibus tot occurrunt particularum ad se accessus, recessusve celeritatibus diversissimis peracti, qui certe cum attractione ad ipsum usque immediatum contactum in quavis demum ratione crescente combinari minime possunt.