Latin
ARTICVLVS VIII
Leopold Biwald, Physica generalis 220-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS VIII. De mobilitate corporum, ubi de vi inertiae. Vnter generales corporum proprietates Trecenseri quoque solet mobilitas, id est, ea corporum affectio, qua ea apta sunt, ad locum continuo mutandum. Haec vero ex ipsa curva virium sponte consequitur: cum enim ordinatae exprimant determinationes ad accessum, vel recessum, requiritur necessario mobilitas, sive possibilitas motus, sine qua nec accessus, neque recessus illi haberi possent. 262. Actionis, &reactionis aequalitas, quam Newtonus in tertia lege motus tradidit, ex mutua punctorum, massarumque, ex iis coalescentium actione a nobis deducitur.