Latin
PROPOSITIO VI
Leopold Biwald, Physica generalis 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. Omnia phaenomena, ex quibus deduci videtur corpora mutationi status positive resistere, per proprietates corporum articulis praecedentibus expositas explicari possunt. 272. Phaenomena, ex quibus ea corporum resistentia, ipsaque huius resistentiae causa, vis nimirum inertiae deducitur, haec fere sunt: 1) Si in corpus quiescens incurrat aliud in motu constitutum, incurrens partem motus amittit. 2) Pars amissa ab incurrente tanto maior est, quo maior est massa quiescentis. 3) Quo maior est celeritas incurrentis, eo maior item est pars motus ab eodem deperdita. 4) Si mobile lentius praecedens aliud celerius insequatur, incurrens post impactum partem motus deperdit, eamque tanto maiorem, quo maior est massa praecedentis, &celeritatum differentia. 5) Si quis corpus quiescens fune aut alia quavis ratione ad se adducere conetur, vis adhibenda est tanto maior, quo maior est massa corporis quiescentis. His igitur phaenomenis explicandis sequentes corporum proprietates inserviunt, ac quidem 1) vis repulsiva in distantiis minimis agens in ratione quadam inversa distantiarum.