Latin
PROPOSITIO VI
Leopold Biwald, Physica generalis 231
Unproofread scanNot analysed yet
Vis corporum cohaesiva, quam in nostra virium theoria illi cohaesionum limites inducunt, quae cum partium a se invicem divulsioni resistat, ipsi quoque totius massae motui nonnunquam obstabit. 3) Gravitas corporum, sive potius pondus eorundem, quod massae est proportionale. 4) Affrictus corporum super planum aliquod incedentium, qui ipse etiam, ut superius (102) vidimus, ponderi, atque adeo massae corporum respondet. Ex his igitur resistentiam illam apparentem, quam vi inertiae Physici vulgo tribuunt, eaque omnia phaenomena, ex quibus illam probare nituntur, explicatum habere contendo. Certe destructio motus, quae fit in corpore, quod in alterum sive quiescens, sive lentius praecedens impingit, vi repulsivae tribuenda est; cumque haec in ratione inversa distantiarum agat, illud quoque intelligitur, cur pars motus destructa in corpore incurrente tanto maior sit, quo maior est eiusdem celeritas, cum eo in casu ad minores a corpore sive quiescente, sive lentius praecedente distantias perveniat.