Latin
PROPOSITIO VI
Leopold Biwald, Physica generalis 232
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero pars motus in incurrente destructa proportionalis sit massae quiescentis, id quidem compluribus in casibus provenire censeo ab ea, quae sive ex gravitate, sive ex affrictu provenit, resistentia: ita certe in conflictu globorum, qui ex filis suspensi per arcus circuli delabuntur, aliosque in quos impingunt, ad arcus similes ascendere faciunt, vincenda est resistentia a pondere proveniens, quae utique massae est proportionalis. Quo in casu illud iudico notatu dignissimum: quodsi, dum corpus sursum proiicimus, praeter resistentiam a gravitate provenientem, vincenda quoque esset resistentia a vi inertiae oriunda, duplum virium adhibendum esset, ac proinde etiam in citato corporum conflictu duplum virium amitti deberet. Quod si corpora plano insistentia sive protrudenda, sive fune, aut alia ratione adducenda sint, resistentia orietur ab affrictu, qui pariter massae respondet. Quod si in alio quolibet casu resistentia illa massae proportionalis videatur, id hac forte ratione explicari poterit: incurrat corpus A, quod in moleculas aliquot aequales divisum concipiamus, in corpus B, in plures itidem moleculas partitum. Dum molecula D ad a proxime accedit, vi repulsiva a se invicem recedent, atque ita a accedet ad B, &d, a quibus repulsa, easdemque repellens efficiet, ut eae accedant ad c, e, g, atque ita per totam massam motus propagabitur, mutuaque omnium molecularum actione in corpore incurrente pars motus destruetur tanto maior, quo maior est numerus molecularum corporis B.