Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 266
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. Ex his vero non obscure colligitur, rectissime a Cotesio pronunciatum fuisse (in praefatione ad adam Newtoni editionem), Eo demum pervenimus, ut "dicendum sit, &terram, &solem, &corpora omnia "coelestia, quae solem comitantur, se mutuo attrahere. "Singulorum ergo particulae quaeque minimae vires suas „attractivas habebunt pro quantitate materiae pollen"tes, quemadmodum supra de terrestribus ostensum est. "In diversis autem distantiis erunt &harum vires in du"plicata ratione distantiarum reciproce: nam ex particu"lis hac lege trahentibus componi debere globos eadem „lege trahentes mathematice demonstratur. Conclusio"nes praecedentes huic innituntur axiomati, quod a „nullis non recipitur Philosophis: effectuum scilicet eius„dem generis, quorum nempe, quae cognoscuntur, pro"prietates eaedem sunt, easdem esse causas, &easdem es"se proprietates, quae nondum cognoscuntur. Quis enim "dubitat, si gravitas sit causa descensus lapidis in Europa, "quin eadem sit causa descensus in America? si gravitas „mutua fuerit inter lapidem, &terram in Europa, quis "negabit, mutuam esse in America? si vis attractiva la"pidis, &terrae componatur in Europa ex viribus attra"ctivis partium, quis negabit, similem esse compositio"nem in America? si attractio terrae ad omnia corpo"rum genera, &ad omnes distantias propagetur in Eu"ropa, quidni pariter propagari dicamus in America? „in hac regula fundatur omnis philosophia; quippe qua "sublata nihil affirmare possumus de universis. Constitu"tio rerum singularum innotescit per observationes, &"experimenta: inde vero nonnisi per hanc regulam de „rerum universarum natura iudicamus. Iam cum gravia „sint omnia corpora, quae apud terram, vel in coelis "reperiuntur, de quibus experimenta, vel observatio"nes instituere licet, omnino dicendum erit, gravita"tem corporibus universis competere. Et quemadmo"dum nulla concipi debent corpora, quae non sint ex„tensa, mobilia, &impenetrabilia, ita nulla concipi de"bere, quae non sint gravia. Corporum extensio, mo"bilitas, &impenetrabilitas nonnisi per experimenta in„notescunt: eodem plane modo gravitas innotescit.