Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 267
Unproofread scanNot analysed yet
Cor"pora omnia, de quibus observationes habemus, extensa „sunt, &mobilia, &impenetrabilia, ita corpora omnia „sunt gravia, de quibus observationes habemus: &in„de concludimus corpora universa, etiam illa, de qui"bus observationes non habemus, gravia esse. Si quis „dicat, corpora stellarum inerrantium non esse gravia, quandoquidem eorum gravitas nondum est observata: eo„dem argumento dicere licebit, neque extensa, nec mo"bilia, nec impenetrabilia, cum hae fixarum affectiones "nondum sint observatae. Quid opus est verbis? inter „primarias qualitates corporum universorum vel gravitas "nabebit locum, vel extensio, mobilitas, &impenetra"bilitas locum non habebunt: &natura rerum vel recte ,explicabitur per corporum gravitatem, vel non recte „explicabitur per corporum extensionem, mobilitatem, "&impenetrabilitatem. Audio nonnullos hanc impro"bare conclusionem, &de occultis qualitatibus nescio „quid mussitare. Gravitatem scilicet occultum esse quid "perpetuo argutari solent; occultas vero causas procul "esse ablegandas a philosophia. His autem facile respon"detur, occultas esse causas non illas quidem, quarum "existentia per observationes clarissime demonstratur. „sed has solum, quarum occulta est, &ficta existentia, „nondum vero comprobata. Gravitas ergo non erit oc„culta causa motuum coelestium, siquidem ex phaeno„menis ostensum est, hanc virtutem revera existere. Hi „porro ad occultas confugiunt causas, qui nescio quos „vortices materiae cuiusdam prorsus fictitiae, &sensibus „omnino ignotae motibus iisdem regendis praeficiunt. „Ideone autem gravitas occulta causa dicetur, eoque no„mine reiicienda e philosophia, quod causa ipsius gravi"tatis occulta est, &nondum inventa? qui sic statuunt, "videant, ne quid statuant absurdi, unde totius tandem "philosophiae fundamenta convellantur. Etenim cau"sae continuo nexu procedere solent a compositis ad „simpliciora: ubi ad causam simplicissimam perveneris, viam non licebit ulterius progredi. Causae igitur simpli„cissimae nulla dari potest mechanica explicatio: si dare"tur enim, causa nondum esset simplicissima. Has tu pro„inde causas simplicissimas appellabis occultas, &exula"re iubebis? simul vero exulabunt, &ab his proxime "pendentes, &quae ab illis porro pendent, usque dum "a causis omnibus vacua fuerit, &probe expurgata phi"losophia. „ARRecensentur aliorum opiniones de causa gravitatis. 297. Cartesiani, ut causam gravitatis corporum terrestrium redderent, ad materiam subtilem, velut ad sacram anchoram confugiunt. Huic directiones quaslibet, motuum item species diversissimas largiuntur, quales nempe phaenomenis gravitatis explicandis prae aliis inservire existimant. Unde factum est, ut systematum numerus in immensum excreverit, cum fere quivis Cartesianae Physicae author id sibi sumpserit, ut novas materiae subtili tribueret motuum, directionumque species, alias insuper proprietates, quibus ea suppleret, quae in systematis ante editis desiderari videbantur.