Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 269
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ut nihil dicamus de centris illis sive universi, quod prorsus ignoramus, sive systematum particularium, quae sunt puncta imaginaria, illud satis sit innuisse, leges mechanicae fluidorum authoribus horum systematum aut non satis perspectas, aut certe non satis prae oculis habitas fuisse. Sit enim *centrum terrae T, ad quod ex peripheriae, Fig. 91 sive universi, sive systematis nostri innumeri materiae subtilis radii ex omni parte tendant; existat in eius superficie corpus quodlibet X: facile patet, corpus istud in aequilibrio fore, cum eadem vi, qua a radiis materiae subtilis A, B, C, D, E, F terram versus urgetur, a radiis a, b, c, d, e, f &c ex inferiore hemisphaerio venientibus, atque ob stupendam suam subtilitatem illud liberrime permeantibus a terra repellatur. 299. Concipiunt alii materiam quandam Systema materiae maxime elasticam, in cuius centro terra haesubtilis reat. Huic materiae a Deo aut ab alia quascillanvis causa supponunt impressum fuisse motum tis. quendam vibratorium, qui versus terrae centrum quam velocissime propagetur. Quod si igitur huic materiae innatet corpus quoddam, illud per excurrentes continuo eiusdem materiae undas terram versus propelli asserunt, ad eum fere modum, quo corpora levia mari innatantia ab undis eiusdem, quas venti concitant, ad littora elici non raro conspicimus.