Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 268
Unproofread scanNot analysed yet
Longum igitur foret, singula enumerare, neque operae pretium, cum ea fere iam antiquata sint. Ut tamen historiae philosophicae aliquid tribuamus, in classes tres omnia eaque plurima eorundem systemata partiemur. Ad primam classem illi pertinent, qui gravitatem corporum terrestrium per materiam subtilem a peripheria universi versus centrum terrae iugiter manantem, sive prementem exposuerunt. Secundam classem illi constituunt, qui materiam subtilem summe elasticam, continuisque oscillationibus corpora omnia versus terram propellentem statuerunt. Ad tertiam denique classem illos referimus, qui per materiae subtilis vorticem, sive unum, sive plures phaenomena corporum gravium terrestrium recte explicari posse existimarunt. 298. Supponunt igitur nonnulli, mateSystema materiae riam subtilem, sive, a peripheria universi versubtilis sus centrum eiusdem, sive a peripheria systerectilinee prementis. matis cuiusdam particularis ad eiusdem centrum in lineis rectis perpetuo manare, aut certe premere, atque adeo corpora huic materiae innatantia versus idem centrum urgere, atque impellere.