Latin
ARTICVLVS XIV
Leopold Biwald, Physica generalis 276
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum hoc dignissimum, ut crebrius a Physicis repetatur, nostram de vi attractiva in maioribus corporum distantiis agente sententiam plurimum corroborat. Respondeo secundo, dictos corporum aecessus sub sensum vulgo cadere non posse. Cum enim in distantiis maioribus attractio sit in ratione directa massae attrahentis, &inversa duplicata distantiae, massa vero globi terraquei massas corporum in superficie terrae positorum ita superet, ut hae ad illam rationem sensibilem vix habeant, effectus, qui ex mutua hac corporum omnium in se invicem actione provenire deberent, sub sensus vix cadent. SCHOLIONI. Obiectionem hanc ipse iam Newtonus diluit. Ait enim Lib. 3. princip prop. 7. Si quis obiiciat, „quod corpora omnia, quae apud nos sunt, hac lege „gravitare deberent in se mutuo, cum tamen eiusmodi "gravitas neutiquam sentiatur: respondeo, quod gravitas „in haec corpora, cum sit ad gravitatem in terram to"tam, ut sunt haec corpora ad terram totam, longe mi"nor est, quam quae sentiri possit. SCHOLION 2. Quod si tamen corpus attrahens sit molis admodum vastae, &corpusculum in eius vicinia positum ad motum valde expeditum, poterit quidam attractionis huius universalis effectus animadverti. Ita certe Astronomi Galli, cum prope montem Chimboraco observationibus Astronomicis vacarent, pendulum a verticali situ 7 minutis secundis declinasse notarunt, utque certos se redderent, declinationem hanc ab actione vastissimi illius montis provenire, ad oppositum montis latus stationem transtulerunt, atque in hoc quoque eiusdem penduli aequalem a verticali situ discessum, atque versus montem illum veluti accessum deprehenderunt.