Latin
ARTICVLVS XIV
Leopold Biwald, Physica generalis 277
Unproofread scanNot analysed yet
Potest etiam pro universalis huius gravitatis effectu haberi, quod nebulae, ac nubes ab altiorum montium verticibus, aut lateribus aegre admodum avellantur, quin etiam pro vario locorum situ, ubi in vicinia eiusmodi vastorum montium transeunt, ad eosdem non raro veluti rapi videantur. SCHOLION 3. Accessui illi sphaerarum duarum in superficie laevigata positarum illud praeterea obstat, quod nullum habeamus corpus perfecte glabrum, sed omnium corporum superficies asperitatibus plurimis aspersae sint, quae elidendo effectui illi, quem mutua horum globorum actio producere deberet, facile sufficiant. Accedit: neque planum horizonti omnimode parallelum haberi posse; minima vero eiusdem inclinatio effectum mutuae gravitatis facile destruet. „Ineptus sane sit, inquit P. Boscovich, „qui inde censeat, impugnari posse gravitatem mutuam „generalem, ut esset is, qui muscam non esse gravem in „in terram censeret, idcirco, quod crassum, &bene ten"sum funem nihil ad sensum videret deprimi, ipsa ad eum "musca advolante. „SCHOLION A. Sed neque illa massarum omnium in figuram sphaericam coalescentia ex mutua hac, universalique Hoc enim ut fieret, ad mogravitate recte deducitur. tum massae omnes perquam expeditae esse deberent, ob quam etiam causam exiguas corporum fluidorum portiones in figuram sphaericam sese componere videmus. Huic autem massarum mobilitati plurima sunt, quae adversantur, atque cumprimis vires illae in distantiis exiguis alternantes, ex quibus corporum cohaesionem deduximus, quae haud sinunt corporum solidorum portionem aliquam pari motu cieatur. loco dimoveri, quin tota simul massa Deinde ea obstat, quae ab affrictu oritur, resistentia, quam utique vincere deberent massae illae, quae ad sese ferri deberent. Adde corporum utrinque positorum actiones, ipsam etiam terrae attractionem, quae concretioni quaepiam ab ipsa huic obsisteret, cum per eam corpora terrae superficie removerentur. SCHOLIONS. Neque ex his consequitur, nullum omnino corpus alteri adhaerere posse; quae enim de lege virium in natura existentium in superioribus dicta sunt, satis evincunt, maiorem posse esse cohaesionis vim, quae ex vario minimarum particularum numero, mole, &distantiis oritur, quam sit gravitatis vis in distantiis maioribus agentis. 303.