Latin
ARTICVLVS XIV
Leopold Biwald, Physica generalis 278
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum, quod nostrae de gravitate corporum sententiae obiiciunt, ad legem illam pertinet, iuxta quam eandem decrescere asserimus. Dicunt enim, legem hanc ad arbitrium assumptam esse, posseque leges plures inveniri, quae explicandis corporum gravium phaenomenis inserviant. His vero ita cum P. Scherffer respondemus: quantumvis aliae plurimae possint esse leges, quarum ope corporum gravium terrestrium phaenomena explicentur, quia tamen corporum coelestium phaenomena non per aliam, quam hanc legem explicari possunt, ut inferius ostensuri sumus, atque haec ipsa lex terrestrium quoque corporum phaenomenis sufficit, eam aliis omnibus merito praeferri. Accedit, quod ex iis, quae de vi centripeta lunae (296) diximus, recte arguatur, ab ipso terrae centro ad eam usque, quam luna habet, à terra distantiam vim gravitatis in inversa quadrati distantiae ratione decrescere. SCHOLION I. Difficultates illae, quae Newtonianos premunt, qui ad ipsum usque corporum contactum legem illam attractionis pertinere contendunt, in nostra de lege virium sententia omnes evanescunt. SCHOLION 2. Recentiorum Physicorum nonnulli, praecipue Hambergerus legem quandam attractionis, vel ut illi vocant, adhaesionis statuerunt, quae in eo consistat, ut nonnisi corpora specifice leviora ad specifice graviora accedant, iisque adhaerescant. Verum hanc, quam dicunt adhaesionis legem a posteriori, sive ex experimentis refutat Musschenproek (Phys. §. 1034.) nam 1), balsamus „minii, fluidum gravissimum, qui solutus est admodum te„nax, attrahitur aeque ab omnibus corporibus gravibus, "ac a levissimis, iisque valde adhaerescit. 2) Sanguis "humanus, &bovinus &trahitur, &adhaerescit ligno, "linteo, chartae, &c: multo levioribus. 3) Oleum vi"trio"trioli gravissimum trahitur &adhaerescit ligno levissimo, „suberi, chartae, linteo &c. 4) Oleum stillatitium cin"namomi, fassafras, &c. gravitate in aqua sidunt, adhaerescunt cotoneo, lanae, suberi. 5) Mercurii guttula „insistat chartae; admove vitri cuspidem: adhaerescit at"tractus mercurius.