Latin
ARTICVLVS XIV
Leopold Biwald, Physica generalis 280
Unproofread scanNot analysed yet
Haec inter praecipuum sibi locum vendicat actio lunae in aquas maris, indeque ortae alternae maris intumescentiae, &depressiones; lunaris motus turbationes variae, a solis actione repetendae; Iovis saturnique praecipue tempore coniunctionis turbati admodum motus; deinde fluidorum in vasa angustiora ascensus ad pedum plurium altitudinem. Haec vero omnia inferius in generali partim Physica, tum etiam praecipue, quae ad fluidorum ascensus pertinent, in particulari Physica pluribus exequemur.