Latin
PARS III
Leopold Biwald, Physica generalis 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARS III. DE CORPORVM, VNIVERSVM HOC CONSTITVENTIVM, DISPOSITIONE, MOTVVM QVE COELESTIVM CAVSIS. expositis iam corporum omnium universum hoc constituentium principiis, generalibusque eorundem affectionibus, priusquam ad particularium quorundam corporum proprietates exponendas transeamus, ordo doctrinae deposcere videtur, ut corporum omnium universum hoc componentium, quae quidem adhuc nobis innotuerunt, situs mutuos, positionesque exponamus, quod cum generale quidpiam sit, ad generalem Physicam iure optimo videtur referri. Scientia, quae hunc praecipue scopum praefixum habet, AstronoHujus partes tres statuimus, mia vocatur, nempe 1) Historicam, 2) Physicam, 3) Practicam. Pars Astronomiae historica in enarrandis corporibus mundi totalibus, variisque eorundem affectionibus, ordine item, &dispositione, ne, mutuisque distantiarum relationibus versatur. Hanc ad Physicam pertinere summo iure contendimus. Cum enim physica scientia rerum naturalium sit, in cognitionem utique eorum deducere nos debet, quae haec rerum universitas complectitur, inter quae ingentia illa corpora coelestia, quae partim suis veluti sedibus defixa haerent, partim circa solem summo ordine revolvuntur, praecipuum quendam sibi locum vendicant. Altera Astronomiae pars, quam physicam diximus, causas physicas motus astrorum scrutatur.