Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 284-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS II. De stellis fixis, item de stellis novis, &nebulosis. 308. Quid stellarum fixarum nomine veniat, ex superius (305) dictis constat. Harum iam natura exponenda est. Fixae igitur stellae videntur esse corpora luce propria gaudentia, soli nostro simillima. Suadet hoc vivacitas, &scintillatio luminis, quod stellae illae spargunt, cui si comparetur lumen, quod planetae ad nos reflectunt, illud multo debilius, tranquillius, pallidique coloris ideam excitans facile animadvertetur. Accedit, quod incredibilis sit fixarum a tellure nostra distantia, in qua si collocarentur planetae, dubitari non potest, eosdem aspectui nostro penitus eripiendos. SCKOSCHOLION. Constituta hac fixarum natura, illud a nonnullis quaeritur, cuinam usui fixarum haec lux inserviat; an aliud non praestet, quam ut nocturnas in tellure nostra tenebras mitiget. Qua in re palam illud fateri oportet, nihil hac super re certi a nobis constitui posse. Sunt tamen qui existiment, singulas stellas fixas a certo planetarum numero ambiri, iisque officium idem praestare, quod telluri nostrae a sole impendi novimus.