Latin
QVE DISPOSITIONE, SIVE SYSTEMATE
Leopold Biwald, Physica generalis 284
Unproofread scanNot analysed yet
minutissimaeque stellulae, quae candenti illo coeli tractu (galaxiam vulgo vocant) continentur, mortalium nulli cognitae fuerint, donec superiore saeculo inventis astronomicis tubis illa organi visus imperfectio aliquantum emendata, illudque ad remotiora etiam obiecta dignoscenda aptius effectum fuit. Minime igitur dubitandum est, astronomicis illis tubis ad maiorem perfectionis gradum adductis corpora complura coelestia in conspectum nostrum ventura, quae modo ne coniectura quidem assequimur. SCHOLIONA. Horum consideratio mentem nostram ad potentiam, &maiestatem supremi universi Conditoris humili obsequio colendam excitare debet. Non enim in alia physicae parte, quam ea, quam nunc tractamus, elucet manifestius, quam sint magna, &mirabilia opera Domini.