Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 287
Unproofread scanNot analysed yet
313. Quod causas attinet novarum eius modi apparitionum, aut mutationum, nihil praeter coniecturas quasdam a Physicis hactenus prolatum est. P. Riccioli censet, esse quasdam fixas, quae lumine haud omni ex parte refulgeant; has igitur a nobis conspici, dum partem lucentem terrae obvertunt: at vero inconspicuas esse, dum ea sui portione, quae lucem nullam evibrat, terram respiciunt. Bouilliaudus ex fixarum circa axem proprium conversione evenire existimat, ut eae iam partem sui fulgentem, iam obscuram telluri obiiciant. SCHOLION. Singularis est Cl. Maupertuis coniectura, quam in opere de figura astrorum Parisiis anno 1732 edito exponit. Stellas fixas, inquit, cum soli nostro similes sint, verisimile est, circa axem proprium converti; hae proinde pro rotationis eius celeritate sub polis magis, minusve comprimentur, cumque fixarum figuram artificio nullo detegere possimus, quid prohibet, quo minus stellae quaedam sint, quae figura omnino complanata gaudeant. Quod si circa planam eiusmodi stellam revolvatur planeta quispiam massae maioris in orbita valde excentrica, atque ad planum aequatoris stellae illius inclinata, actio stellae in planetam illum, eiusdemque reactio efficiet, ut dum planeta ad stellam proxime accedit, inclinatio stellae illius planae immutetur, quo facto magis, minusve lucens is nobis videbitur. Quin etiam stella eiusmodi, quae nobis inconspicua fuit, dum partem disci angustam, compressamque, ac veluti aciem nobis obvertit, conspicua evadet, dum partem disci planam, latamque telluri opponit; pari modo videri desinet, quae conspicua ante fuit.