Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 288
Unproofread scanNot analysed yet
Verum haec ultra coniecturam haud assurgunt. 314. Via lactea est quidam coeli tractus, coloris candidi, in cinguli formam per coelos diffusus, quem variis nominibus veteres compellarunt. Ovidius (1. Metam.) viam appellat, quae ad summi Iovis thronum deducat. Est via sublimis, coelo manifesta sereno, (Lactea nomen habet) candore notabilis ipso, Hac iter est superis ad magni regna Tonantis, Regalemque domum. ---315. Causam candoris huius stellarum minimarum innumerabili multitudini Democritus attribuit, id quod ad verum magis accedit, quam Aristotelis opinio, qui albam illam Zonam pro meteoro quodam mediam aeris regionem occupante habuit. Astronomi recentiores, quantumvis in illo coeli tractu, qui via lactea dicitur telescopiorum ope milliones stellularum minimarum detexerint, incerti tamen haerent, an candor ille nudo oculo tam manifeste conspicuus iisdem unice tribuendus sit, quamvis &illud fateri oporteat, nihil omnino aliud occurrere, cui is in acceptis ferendus sit. 316. Notantur etiam ab Astronomis in diversis coeli partibus extra viam lacteam sitis exigui quidam tractus, quorum candor viae lacteae aemulus est. Horum aliqui telescopiis inspecti minimarum stellarum congeries esse deprehenduntur, in aliis nullae omnino stellae, in aliis stellae nonnullae candidis veluti maculis cinctae conspiciuntur: exiguos hos coeli tractus stellas nebulosas appellant. SCHOLION. Primam stellam nebulosam in constellatione Andromedae detexit Simon Marius, aliam prope caput sagittarii deprehendit Hevelius, La Caille in australi hemisphaerio 42 a se visas memoriae prodidit, earumque loca determinavit: omnium celeberrima est, quam in gladio Orionis Hugenius primus vidit. Stellas has lapsu temporis diversas subiisse mutationes Astronomi adnotarunt. 317.