Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 289
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur spatia coelestia, in quibus candor eiusmodi notatur, exiguae videntur esse portiones viae lacteae, per varias coeli regiones diffusae. Cum vero incertum sit, an ipsa via lactea aliud non sit, quam minimarum stellarum congeries, de illis quoque candidis maculis, in quibus telescopiorum praestantissimorum ope stellas nullas detegere Astronomis adhuc licuit, dubium Cl. La Caille movet. Nebulosas igitur has, quas vocant, stellas Cl. Mairan pro Atmosphaera plurium stellarum habet, quarum aliquae in candidis illis coeli tractibus conspiciuntur, aliae visum nostrum omnino effugiunt.