Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 292
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Mercurium attinet, illud unum notandum, eundem perquam raro ab Astronomis observari posse, propterea quod Soli perquam vicinus sit, ac proinde radiis eiusdem ita immersus, ut a spectatore terrestri nonnisi aegerrime conspici queat. Quod si etiam ante Solis ortum, aut post occasum eiusdem supra horizontem nostrum existat, ut plurimum lux crepera, aut vapores crassiores, qui prope horizontem perfrequentes sunt, aspectum eiusdem nobis eripiunt. Quamobrem nec figura disci, sive macularum in eodem fors occurrentium, neque tempus revolutionis periodicae Astronomis adhuc innotuerunt. SCHOLION. Phases Mercurii, sive variae eiusdem apparentiae pro diverso, quem respectu solis habet, situ nonnisi telescopiis plurimum augentibus notantur. 321. Venus pro diverso respectu solis situ iam falcata, iam gibba, iam pleno orbe refulgens conspicitur. Diversas has Veneris phases, quales anno hoc, quo ista scribimus, conspicuae sunt, figura 99* exhibet, in qua n. 1. exhibetur Venus, qualis conspecta fuit ima Ianuarii, n. 2. qualis ima Aprililis, n. 3. ma Augusti, n. 4. 1. Octobris, n. 5. qualem ima Novembris conspiciendam se praebitura est.