Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 293
Unproofread scanNot analysed yet
In disco eiusdem maculam quandam observare sibi visus est Cassinus anno 1666: plures vero maculas praestantissimo tubo annis 1726, 27, 28 detexit Cl. Bianchini, atque in opere ea de re edito uberius descripsit, tabulisque aeri incisis illustravit. 322. In Marte nullae id genus phases no- Figura tantur, cum ultra terram a sole pertineat: il. Martis. lud tamen a Keplero, Hevelio, &Cassino notatum, eundem aliquando figuram ellipticam referre qualis in luna notatur, tribus ante Maculae in plenilunium diebus. Maculas in eius superfieius sucie, quae rubeum fere colorem praesefert, deperficie. texit primus Fontana anno 1636, Cassinus vero easdem anno 1666 maximo studio observavit, indeque motum rotationis circa axem proprium deduxit. Easdem observavit Maraldus, ex quo quatuor earundem schemata** excerpsimus. Figura Io223. In Iove Astronomi illud adnotarunt vis. singulare, quod figura eius sub polis compressa sit, estque ex recentissimis Shortii observationibus diameter lovis per polos eiusdem transiens ad diametrum aequatoris =13: 14, id quod mutuae gravitatis actioni conforme deMaculae prehendit summus geometra Clairaut. Macueiusdem. las in eiusdem superficie, sive fascias quasdam obscuras primi notarunt Neapoli RR. PP.