Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 294
Unproofread scanNot analysed yet
Zuppus, &Bartolus e Societate IESU, ac post hos astronomorum celeberrimi quique. Ex observationibus Cassini innotuit, maculas has aliquando clarius, alias obscurius, alias vix etiam conspici. Nonnunquam abruptae veluti, aut etiam in limbis irregulariter scissae, aut dissectae apparent. Ex iisdem maculis compertum est, celerrimam esse Iovis circa axem proprium conversionem. Nos schemata eiusdem bina* exhibemus, quorum prius a ab Hugenio delineatum fuit, alterum b utrumque hemisphaerium exhibens Cassino debetur. 324. In Saturno notari prae aliis meretur annulus ille, qui planetam hunc ambit, &pro vario eiusdem situ sub diversis admodum formis se nobis spectandum praebet. Figura 102* eundem ex Cl. De la Lande exhibemus, qualis per telescopia optimae notae conspicitur. 325. Annulus hic ad mentem celeberrimi Hugenii est corpus solidum, opacum, latum quidem, sed admodum tenue, Saturno concentricum, atque ab eiusdem superficie intervallo aequali in punctis quibusvis remotum. Apparentias varias Saturni annulique eiusdem ex vario Saturni respectu solis, terraeque situ clarissime explicat De la Lande (AstroSCHOLIONI. Notarunt Astronomi, annulum hunc nonnunquam disparere omnino, tumque Saturnum figurae sphaericae videri. Est quoque latitudo eiusdem quandoque maior, aliquando etiam ansarum instar Saturno utrinque adhaerere videtur; idque est, quod variarum annuli huius apparitionum nomine intelligimus. SCHOLION S. Diversae hae apparentiae in errores vatios induxerunt Astronomos. Censebant enim nonnulli, Saturno utrinque adiungi massam sphaericam, aut elliptodaeam a Saturni globo aliquantum remotam. Alii praegrandes duos satellites Saturno affinxerunt. Robervallius annulum hunc pro vaporibus habuit ex aequatore eiusdem assurgentibus.