Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 297
Unproofread scanNot analysed yet
In authoribus his diffuse admodum explicata habentur, quas planetarum horum incolae ob diversam suam a sole distantiam, &axium suorum ad eclipticam inclinationem dierum, noctiumque, variarum item anni tempestatum vicissitudines experiri necesse habeant. SCHOLION 3. Si quis quaerat, cur de primariis potissimum planetis sententiam hanc prompserimus, cum eadem fere analogiae ratio ad secundarios quoque pertineat. Respondeo, analogiam intert llurem, &planetas secundarios haud adeo perfectam esse; accedit, quod planetas secundarios ad obsequium eorum, qui primarios incolunt, a benignissimo universi Conditore destinari ex eo arguatur, quod circa illos orbitas suas decurrant. SCHOLIONA. Neque opinioni huic nostrae quidquam efficit, quod Mercurii incolae ardore solis concremari, qui vero Saturnum a sole longissime remotum inhabitant, frigoris vi obrigescere debere videantur. Potest enim compages corporum, quibus ii instructi sunt, ita comparata esse, ut neque a calore ardentissimo, neque a frigore quantumvis intenso ea admodum afficiantur. Certe zonae torridae incola, qui nudo corpore qualibet anni parte per campos patentes vagatur, vix sibi persuadebit, prope polos, ubi perpetuis nivibus cuncta horrent, millia mortalium degere, qui non modo vegeto sint corpore, dum suis clauduntur tuguriis, verum plures continenter dies, noctesque nivibus alte immersi, ac super eas nocturnam quietem capientes alacres exivant, quod de Laponibus Linaeus (in actis suecicis) testatur. Possunt etiam in Mercurio aeque ac Saturno multa occurrere, quibus tam caloris quam frigoris acerbitas leniatur. Veteres sane zonam torridam minime habitabilem existimarunt, ob solis ad verticem terris iis incumbentis ardorem; at vero cognitum iam est, paucis ab aequatore leucis vastissimos montium tractus occurrere, quorum apices nivibus teguntur, atque ad eorundem radices urbes reperiri incolis refertas, qui toto anni decursu ea fere aeris temperie gaudeant, quam in zona temperata sub autumni exordium persentiscimus; cadentes nimirum statis anni temporibus pluviae amoenam hanc aeris temperiem efficiunt. Neque quaerere hic cuipiam licet, quemnam existendi finem incolae illi habeant; finales enim causas ut plurimum ignoramus; illud certum, potentiam divinam amplius commendari, si non modo planetae primarii nobis cogniti, verum etiam innumeri illi, qui circum singulas fixas stellas fors revolvuntur, incolis suis instructi censeantur. SCHOLION S. Quam levis momenti sint, quae huic nostrae sententiae adversantur, vel ex eo arguere licet, quod Antonius Genuensis in Logica pro exemplo propositionis non probabilis hanc adducat, planetae incolis carent, propterea, quod nulla omnino occurrat prudens ratio, quae consuadere eandem possit.