Latin
ARTICVLVS V
Leopold Biwald, Physica generalis 298
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS V. De Tellure. Vellurem, quam incolimus, inter planetas etiam retulimus, id quod fieri ita debere ex inferius dicendis apparebit; de hac vero, ut corpus totale considerata quaedam iam adferenda sunt. 328. Atque illud prae aliis Astronomos, Physicosque sollicitos tenuit, ut cognitum haberent, quanta sit telluris nostrae magnitudo, &quae exacta eiusdem figura. Cum enim reliquorum corporum coelestium magnitudinem, variasque eorundem dimmensiones ad globi terraquei magnitudinem exigere consuessent, hac ignorata, vel non satis accurate determinata illorum quoque magnitudines, dimensionesque erroneas poni necesse est. Quod primum attinet notandum, terram haberi posse ad sensum sphaericam, quamobrem peripheria eiusdem circularis erit, cuius si gradus unicus determinetur accurate, facta per 360 multiplicatione totius peripheriae magnitudo innotescet. Constat vero ex accuratissimis Cl. Picardi dimensionibus, gradum unum in superficie telluris complecti hexapedas 57060 ex recentioribus vero mensuris, &observationibus astronomicis hexapedas 57072 ex quo facile erit eruere, quot hexabyGe xapedis universa telluris peripheria definiatur. SCHOLIONI. Priusquam Cl. Picardus supradictam dimensionem suscepisset, magnitudo peripheriae terrestris, uti etiam diametri eiusdem, quae ex illa deducitur, incerta prorsus habebatur.