Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 305
Unproofread scanNot analysed yet
Macula, quae circa finem anni 1676 in superficie Solis notata fuit, duratione omnes reliquas superavit, ipsis nempe 70 diebus conspecta. 6) Tempus apparitionis earundem incertum est; iam enim longiore temporis tractu nullae in Solis superficie notantur maculae, alias per plures continenter annos obtutum in Solem defigere haud licet, quin maculis plurimis conspersus videatur. 7) Magnitudine plurimum differunt; P. Scheinerus, qui easdem primus detexit, aliquas magnitudine Europae inversae, alias Asiae aequales, alias maiores Africa, alias universum globum terraqueum mole plurimum superantes deprehendit. 8) Moventur lentius circa disci solaris margines, ibidemque contractiores apparent argumento manifesto, corpus Solis sphaericum esse. 9) Maculae omnes sive parvae, sive magnae, illae etiam, quae vaporibus, nebulisve similes sunt, in qualicunque disci solaris parte existant, describunt lineas similiter positas ab eo inde tempore, quo primum apparent, usque ad tempus disparationis earundem. 10) Maculae quaepiam, postquam longiore tempore videri defierunt, eodem in loco rursus conspiciendas se praebent, in quo primum disparuerunt. Ex his igitur phaenomenis de macularum harum natura consectaria quaepiam deducemus. 332. Ac quidem 1) ex his consequi cen- Macularum natura, &semus, maculas solares non esse corpora quaesequelae instar ex iis dedam a Sole distincta, quae planetarum ductae. circa Solem revolvantur. Talia enim si forent, eiusdem proxime magnitudinis viderentur, sive in medio solaris disci, sive in eiusdem extremitate conspiciantur. Praeterea brevius foret tempus, quo in Sole conspiciuntur, tempore illo, quo post Solem latent. Denique ratio reddi non posset, cur per plures etiam annos inconspicua haec nobis corpora aliquando sint.