Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 306
Unproofread scanNot analysed yet
2) Maculae hae non sunt vapores, vel fumi, aut nubium species in Solis superficie enatae; eiusmodi enim si quid forent, motum adeo regularem, &constantem vix haberent, verum sine lege per Solis superficiem vagarentur. 3) Neque etiam sunt partes ipsius corporis solaris exustae, ac instar scoriae in molem ingentem accrescentes. Huic enim sententiae obstat phaenomenon decimum, quo docemur, easdem in eadem superficiei solaris parte quandoque iterum renasci, in qua pridem videri defierant. Accedit, quod illa tam varia, tamque repentina figurae mutatio, solidis eiusmodi exustisque massis minus conveniat. 4) Verum censeo cum de la Hire (acta Paris. ad annum 1700) maculas has esse partes ipsas solidas massae solaris reliquis magis exstantes, opacas, figurae irregularis, fluido igneo sive materia Solis ardente ut plurimum tectas, per cuius fluxum, &agitationem fit, ut partes hae solidae aliquando in conspectum nostrum veniant. Hoc certe phaenomena supra allata suadere videntur.