Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 309
Unproofread scanNot analysed yet
Valerius Upsaliae annulum hunc vidit circa polos Solis magis compressum, in extremis vero diametri punctis latiorem, magisque expansum; idem Parisiis observavit Cl Godin anno 1724, &in Scandinavia anno 1733 Cl. Tiburtius cum aliis Astronomis. Unde conficitur, atmosphaeram solarem esse ad polos compressam, sub aequatore exstantem, quod cum motu rotationis solis apprime consentit. SCHOLIONa. His argumentis manus dedit Cl. Eulerus, qui atmosphaeram solarem censuit esse annulum Soli circumfusum annulo Saturni similem, quam sententiam retractavit in literis anno 1751 ea super re ad doctissimum Clairaut datis. 335. Lumen Zodiacale appellant Astronomi, Physicique candorem quempiam, splendoremve viae lacteae aemulum, qui certis anni temporibus ante solis ortum, vel post eius occasum conspicitur. 336. In lumine Zodiacali sequentia phae nomena notantur. 1) Lumen illud non alio tempore, quam post Solis occasum, vel ante eius ortum conspicitur. 2) Formam habet in cuspidem desinentem pyramidis instar. 3) Diffunditur utrinque a Sole sub Zodiaco. 4) Cum Horizonte angulum obliquum facit, videturque motum Solis accurate sequi. 5) Quo Soli est proprior, eo maiorem densitatem habere videtur. 6) Est adeo rarum, ut stellae fixae trans illud appareant. 7) Videtur certis anni temporibus, &quidem in climate nostro circa aequinoctium vernum vespere, circa autumnale vero mane frequentius conspicitur. 8) Nonnunquam per annos plures rarius, alias perquam frequenter spectatur. Schema eiusdem exhibet fig. 104 337 Lumen hoc zodiacale aliud non est quam atmosphaera Solis lenticularis, sub polis compressa, sub aequatore protuberans. Sequitur enim motus Solis, &in plano aequatoris solaris iacet.