Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 310
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc iam pronissima phaenomenorum explicatio: figura certe oblonga, sub qua spectatur, indicio est compressionis sub polis, &prominentiae sub aequatore. Deinde nisi cum horizonte angulum satis magnum faciat, cum vaporibus in horizonte magna semper copia praesentibus confunditur. Quoniam vero angulus hic a sphaerae coelestis portione pendet, patet, cur certa anni parte facilius, alias difficilius conspiciatur. SCHOLIONI. Geminae luminis zodiacalis cuspides ita nonnunquam a se invicem distant, ut ratio axium sit e 7. 1. Quae tanta cuspidum disiunctio a sola vi centrifuga e solis conversione circa axem orta provenire nequit. Debet igitur ad causas alias recurri, ad intestinos nimirum motus, qui faciant, ut atmosphaera Solis non nunquam longissime a Sole recedat, alias multo minus ab eodem absit: hinc vero ratio repeti potest, cur annis quibusdam celerrime, alias rarissime lumen hoc zodiacale cernatur. qua ratione SCHOLION 2. Illud quoque quaeritur Estque ea CI. spectandum se nobis lux ista praebeat. Mairan sententia verisimillima, lumen hoc videri a nobis, quatenus solares radios, seu lucem e Sole emissam ad oculos nostros reflectit. SCHOLION3. Luminis huius notitia veteres caruisse videntur, eiusque notitiae defectu candorem illum iam pro meteoro quopiam aereo, iam pro cauda cometae, vel ignoto quodam phaenomeno habuisse. Cl. Cassinus illud primus detexit, aut certe exactis observationibus phaenomena eiusdem definivit. Praeter alios illud sedulo observavit, ac fusissime, clarissimeque exposuit Cl. Mairan in tractatu de aurora boreali. ARDe Cometis. 338. Nometae vocantur corpora quaedam Quid Comotae? coelestia, quae certis temporibus conspicienda se praebent, &cum frequenter lucidam veluti caudam post se trahant, ab hoc quoque nomen hauserunt.