Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 318
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc certe suadet motus eorundem regularis, hoc orbitae ellipticae, quas describendo rursum in conspectum nostrum se dant, hoc longior eorundem in Solis vicinia perseverantia quin difflentur omnino, ac dissipentur. Illud unum hic notandum, Cometas e terra spectatos pro vario terrae in orbita sua situ motus varios apparentes habere debere. Velut enim inferius docturi sumus, ex motu terrae annuo oriri, ut planetae tam superiores, quam inferiores modo retrogradi, modo directi appareant, ita de Cometis quoque idem dicendum erit. Sunt vero Cometae nonnunquam non modo apparenter, verum etiam reipsa retrogradi, imo non modo ab ortu ad occasum, sed etiam a Borea ad Austrum nonnunquam feruntur, id quod primae proiectionis cum vi Solis attractiva combinatae directioni tribuendum unice est: verum ex hoc ipso illud quoque eruitur, Cometas corpora solida esse, quorum motus certis legibus peragantur. 344. Cometae ut plurimum tractu quodam luminoso oculos mortalium in se convertunt, qui, si Cometam sequatur (quod frequentissime evenit) cauda eiusdem, si praecedat, barba, si undique circa Cometam diffundatur, coma audit. Notandum vero has sive caudas, sive barbas sive comas ad Cometae essentiam, ac velut naturam haud pertinere; attestante enim Cl. de la Lande, Cometae conspecti sunt, qui omni eius generis lucido tractu caruerunt. 345. Caudae hae Cometarum aliud non Quid de illis sensunt, quam vapores ex ipso Cometae corpore tiendum?