Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 319
Unproofread scanNot analysed yet
(quod alii nucleum vocant) in aversam a Sole partem assurgentes. Hoc enim vel ipsa caudarum apparitio suadet; caudae enim tum sunt maximae, ac fulgentissimae, cum Cometae ad Solem proxime accedunt, in quo situ eosdem vehementissime incalescere, ac proinde vaporum copiam maximam emittere est necesse. SCHOLIONI. De causa vapores hos elevante, atque in aversam a Sole partem propellente sententia duplex est. Newtonus censet Cometarum caudas ab ipsis radiis solaribus atmosphaerae cometicae particulas secum abripientibus oriri. Verum haec sententia minus probatur P. Boscovich, propterea quod tam stupenda sit lucis subtilitas, ut ea abripiendis particulis his minime sufficere videatur. Censent igitur alii cum Mairano, hanc vaporum elevationem ab ipsa Solis atmosphaera fieri, cui Cometae, dum Soli propinquiores sunt, alte immerguntur, ad eum fere modum, quo ab atmosphaera terrestri vapores subtilissimos omnis generis in altum evehi constat. SCHOLIONA. Ex his vero phaenomena caudarum non arduum est exponere. Ac quidem 1) caudae Cometarum non tendunt directe in plagam a Sole aversam, sed deflectunt aliquantum in eam partem. quam nucleus relinquit: ita si* ABCD referat orbitam Cometae, in cuius foco existat Sol, sitque Cometa in a, cauda eiusdem non respiciet plagam Soli directe oppositam, sed aliquantum versus d, plagam nempe illam, quam Cometa ex a versus b progrediens relinquit. inflectetur.