Latin
SYSTEMA IOVIS
Leopold Biwald, Physica generalis 330
Unproofread scanNot analysed yet
Haec siquidem atmosphaera lucem sensibiliter refringeret, qua refractione praeter alios eiusdem effectus figura planetarum sphaerica in sphaeroidenostrae similis quemadmodum multos transmittit lucis radios, ita etiam copiosos reflectere deberet ex quo illud consequeretur, atmosphaeram hanc circa lucidum Lunae limbum perpetuo exstantem a nobis conspectum iri. Eadem haec atmosphaera radios solares in disci lunaris partes Solis radiis directe non expositas reflectere deberet, qua re lucis, &umbrae termini incerti, confusique efficerentur. 3) In atmosphaera nostrae simili nubes, pluviae nives, aliaque meteora generari deberent. Haec vero Lunae faciem plurimum immutarent, quemadmodum minime dubium est, tellurem e Luna conspectam alio longe modo apparere, dum pars telluris Lunae obversa nebulis, nubibusque tegitur, quam dum eadem serena, nullisque vaporibus offuscata est. SCHOLION. Illud tamen aperte profitetur P. Boscovich, se omnem omnino circa Lunam atmosphaeram minime negare, modo ea talis sit, ut parere refractiones sensibiles nequeat. 352. Sunt vero alii, qui sensibilem circa Lunam atmosphaeram admitti debere censent. Arguunt id praecipue ex annulo illo lucido, qui in eclipsibus solaribus circa lunam apparet, quem ex refractione radiorum solarium in atmosphaera Lunae facta originem ducere existimant. Opinionem hanc fervore maximo propugnat Cl. de la Perriere (Nouvelle Physique coeleste, &terrestre a Paris 1766) qui annuli huius genesim ita explicat „Radii, qui „ex peripheria Solis paralleli egrediuntur, in „convexam Lunae atmosphaeram incidunt, „in eaque ad perpendiculum refringuntur, „Solisque discum apparenter maiorem effi„ciunt, Sententiam hanc ex observationibus plurium eclipsium solarium, quarum magnitudo ab ea, quae per calculos eruta fuit, plurimum discrepabat, confirmare nititur: ita, eo referente, secundum calculos, &tabulas astronomicas in eclipsibus anni 1706, &1715 discus Lunae obscurus discum Solis superabat 1´ 15´′ eaeque eclipses totales esse debebant, quas tamen annulares fuisse experientia docuit.