Latin
SYSTEMA IOVIS
Leopold Biwald, Physica generalis 331
Unproofread scanNot analysed yet
In his igitur augmentum apparens disci solaris ex refractione, quam radii Solis in Lunae atmosphaera passi sunt, proveniens fuit 17 15´´ quod sane notabile est. In eclipsi 1748 25 Iulii Clarissimi Astronomi Kies, &Eulerus observarunt, circa eclipseos medium imaginem Solis auctam repente fuisse, ipsisque 194′ increvisse. Ex eclipsi anni 1764 1ma Aprilis eiusdem refractionis effectus deducitur 187. quae quidem omnia, si ita se habeant, de sensibili atmosphaerae lunaris refractione dubitari vix posset. Quod vero in Lunae disco nullae unquam nebulae, nubesve appareant, id ita diluere conatur citatus author: ait enim „cum Soli per 15 continuos dies idem Lu„nae hemisphaerium obiiciatur, ab eius„dem actione exhalationes, vaporesque „omnes, qui in eo hemisphaerio assurgunt, „in discum Lunae a Sole aversum propellun„tur, quamobrem illud serenum continuo, hic "venostrae similis quemadmodum multos transmittit lucis radios ita etiam copiosos reflectere deberet, ex quo illud consequeretur atmosphaeram hanc circa lucidum Lunae limbum perpetuo exstantem a nobis conspectum iri.