Latin
SYSTEMA IOVIS
Leopold Biwald, Physica generalis 330-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem haec atmosphaera radios solares in disci lunaris partes Solis radiis directe non expositas reflectere deberet, qua re lucis, &umbrae termini incerti, confusique efficerentur. 3) In atmosphaera nostrae simili nubes, pluviae, nives, aliaque meteora generari deberent. Haec vero Lunae faciem plurimum immutarent, quemadmodum minime dubium est, tellurem e Luna conspectam alio longe modo apparere, dum pars telluris Lunae obversa nebulis, nubibusque tegitur, quam dum eadem serena, nullisque vaporibus offuscata est. SCHOLION. Illud tamen aperte profitetur P. Boscovich, se omnem omnino circa Lunam atmosphaeram minime negare, modo ea talis sit, ut parere refractiones sensibiles nequeat. 352. Sunt vero alii, qui sensibilem circa Lunam atmosphaeram admitti debere censent. Arguunt id praecipue ex annulo illo lucido, qui in eclipsibus solaribus circa lunam apparet, quem ex refractione radiorum solarium in atmosphaera Lunae facta originem ducere existimant. Opinionem hanc fervore maximo propugnat Cl.