Latin
ARTICVLVS X
Leopold Biwald, Physica generalis 341
Unproofread scanNot analysed yet
Puncta, in quibus hae orbitae planum eclipticae secant, nodi appellantur, diciturque nodus ascendens ille, per quem ab australi hemisphaerio ad boreale transitur, descendens vero, per quem ex isto ad illud venitur. Orbitae hae planetarum sunt proxime ellipticae, quarum focum Sol ad sensum occupat. Minima planetarum a Sole distantia peribelium, vel apsis ima dicitur, maxima vero aphelium, vel apsis summa, linea recta puncta haec duo connectens. quae est axis maior illius ellipseos, linea apsidum appellatur. Semiaxis transversus pro distantia media fere habetur. Distantia centri ellipseos a foco excentricitas nominatur. Puncta maximae, &minimae distantiae a tellure apogaeum, &perigaeum dicuntur. SCHOLION. Axes maiores, &minores, excentricitatem item, quam variae planetarum orbitae habent, sequens tabella exhibet, in qua axis maior telluris in 20000 partes divisus concipitur, inque iisdem partibus reliquorum planetarum axes, &excentricitas exhibentur. Pro Tempus Axis Axis Excent. periodicum. minor. maior. Dies, Horae. Saturno. love. Marte. Terra. Venere. Mercur. 368. Ipsa etiam planetarum aphelia, &nodi motu quodam lentissimo progrediuntur, cuius tamen accurata mensura ab Astronomis necdum reperta fuit. Sequentem tabellam ex la Caille excerpsimus, in qua signum F denotat motum in orientem, signum –in occidentem. Motus Nodi. Motus Aphelii. Pro EH. E Car EIt. I est. no. Ieyo. leyo. no. Saturno. Iove. Marte. Venere. Mercur.