Latin
ARTICVLVS X
Leopold Biwald, Physica generalis 342
Unproofread scanNot analysed yet
369. Si spectator in tellure constitutus planetam contempletur, locus planetae, in quo conspicitur, locus planetae geocentricus dicitur: quod si vero spectatorem ad Solem transferamus, locus planetae inde visi beliocentricus erit. 370. Loca syderum geocentrica relate ad spectatorem in terrae superficie constitutum tria potissium perturbant: parallaxis, refractio, &luminis aberratio, de quorum singulis pauca quaedam iam dicenda sunt. 371. Dum quis in patente loco nocte serena constitutus coelum contemplatur, cavam quandam sibi sphaeram effingit, ad cuius superficiem telluri obversam corpora omnia coelestia refert.