Latin
APCEZAP–
Leopold Biwald, Physica generalis 348
Unproofread scanNot analysed yet
de docta ignorantia ita scribit: iam nobis manifestum est, terram istam in veri„tate moveri, licet nobis hoc non appareat, cum non ap„prehendamus motum, nisi per quandam comparationem „ad fixum. „SCHOLION 3. Cum vero oblivione fere iam sepulta iaceret sententia haec, Nicolaus Copernicus eam resuscitavit, multisque sui temporis Astronomis persuasit. Postquam vero Newtonus gravitatem universalem, seu mutuam corporum omnium in se invicem actionem ex ipsis corporum coelestium motibus eruisset, systema hoc ita Astronomis, Physicisque omnibus arrisit, ut hodie fere iam nemo sit, qui spectatis astronomicis, physicisque rationibus in dubium illud adducere ausit. Natus erat Nicolaus Copernicus Toruni in Borussia anno 1473, postea Canonicus Warmiensis Romae mathematicas disciplinas per 27 annos docuit, &demum ipsi Paulo III. summo Pontifici librum de revolutionibus orbium coelestium obtulit, opus 30 annorum, in quo systema terrae motae omni contentione defendit. 376. Hanc porro corporum coelestium dispositionem eam esse, quae in ipsa rerum natura obtineat, non aliunde clarius intelligitur, quam si ostendatur, quanam ratione ea admissa aspectabilia omnia universi huius phaenomena explicentur. Imo igitur motus astrorum diurnus, quo intra 24 horas ab ortu in occasum revolvuntur, per motum vertiginis terrae, quo ea intra idem tempus ab occasu in ortum gyratur, clarissimum explicatum habet. Cum enim motus huius ignari simus, eum obiectis extra nos positis tribuimus, quae propterea in partem oppositam converti iudicamus, velut qui mari ab urbe quapiam recedunt, si forte ad motum suum non bene advertant, ipsum littus a se recedere existimant iuxta illud Virgilii: Provehimur portu, terraeque, urbesque recedunt. SCHOLION I.