Latin
APCEZAP–
Leopold Biwald, Physica generalis 349
Unproofread scanNot analysed yet
Fundamentum apparentiae huius principio cuidam optico innititur, quo ostenditur, eandem in oculos nostros impressionem fieri, sive nos ab obiecto in linea recta recedamus, sive nobis quiescentibus obiectum in eadem linea recta directione opposita removeatur. SCHOLION2. Sola phaenomeni huius tam nitida explicatio sufficiens systematis huius comprobatio CI. de la Lande videtur, haec enim habet: (Astronom. L. V. )Dum immensam illam sphaeram cavam coelestem quis contemplatur, in qua spectandas se nobis praebent stellae fixae numero sane magno, maximisque intervallis a nobis remotae, planetae motu proprio gaudentes, Cometae, qui planetis sese nonnunquam immiscent, dein vero quantusus sit terraqueus noster globus, cum enormibus illis massis comparatus expendat, vix quidem sibi persuadebit. tot, tantaque corpora tantis intervallis dissita circa punctum aliquod, quale terra nostra respectu horum corporum recte habetur, intra 24 horas converti. P. Ricciolus vero, licet centum fere argumenta congesserit, quibus systema hoc impugnat, fateri tamen non dubitavit, illud esse eiusmodi, „quod nunquam satis admirati sunt, admi"rabunturque posteri, in quo unius globi terraquei motu „id praestatur, quod non sine insanis sphaerarum machinis maxima veterum Astronomorum pars ante Copernicum "vix adumbrare potuit, qui una axis terrestris libratione „tres ingentes sphaeras de coelo deiecit, atque absum"psit. Quodque tot ante Atlantes non potuerunt, unus „hic Hercules ausus est sustinere. „377. Phaenomenon alterum, quod in hoc systemate explicandum venit, est apparens Solis in ecliptica annuus motus, de quo articulo praecedente egimus. Hic porro motus per ipsum terrae motum in orbe annuo sive ecliptica rectissime exponitur. Dum enim terra in principio arietis existit, Solem in libra esse iudied by Goc iudicamus. Dum ea 30 gradibus progressa ad taurum pertingit, Solem ad Scorpionem processisse existimamus, ita nempe, ut locus Solis apparens 180 gradibus, sive signis sex ab eo semper loco distet, in quo terra reperitur.