Latin
SECTIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO III. DE AEQVILIBRIO VIRIVM, EARVMQVE OPPOSITIONE, ET CONFLICTV CORPORVM. ARTICVLVS I. De Aequilibrio gravium, ¢ro gravitatis. 59. Omne mobile, quod vel actu movetur, vel moveri nititur, certa quadam, &determinata celeritate movetur (29), quae ipsa est vel initialis, elementaris, potentialis, ¬atur in corporum pressione, uti dum globus plano incumbens illud premit, vel e filo suspensus illud extendit: quae celeritas propterea initialis dicitur, quia si motus reipsa sequeretur, mobile celeritate illa moveri inciperet. Vel est actualis, quae reperitur in mobili, quod actu movetur, ut in gravi terram versus decidente. SCHOLION.