Latin
SECTIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ex horum consideratione orta est celebris illa distinctio in vires vivas, &mortuas. Vis nempe, quae producit celeritatem actualem, viva dicitur, quae vero initialem, mortua. Inde a mundi exordio ad Leibnitium usque quantitas motus recte determinari censebatur per factum ex massa in celeritatem, sive ea actualis, sive initialis fuerit. Leibnitius vero &qui eum sequebantur, uti Batavorum, Italorum, Germanorumque nonnulli quantitatem motus recte quidem definiri censebant in pressionibus per massam ductam in celeritatem initialem, quas vires mortuas dicebant; in motu vero actuali, ut quantitas motus haberetur, censebant, massam non in celeritatem simplicem, sed in quadratum celeritatis ducendam, hasque vires vivas appellabant. Pro veteri virium mensura, Angli, Gallique strenue decertabant: complures rem ad quaestionem de nomine reducere conabantur, quibus ut assentiamur, facit demonstrationum numerus bene magnus, quas utraque pars pro sententiae suae veritate asserenda producit. 60. Vires duae quaecunquae dicuntur esse in aequilibrio, quando ob aequalem utrinque quantitatem motus vis una alteram superare nequit. Ut si vires duae A, &B* nectantur linea recta AB inflexili, &gravitatis experte, quae in puncto C fulcro cuivis immobili innitatur, aut e puncto D suspensa teneatur, erunt eae in aequilibrio, si quantitates motus utriusque corporis aequales fuerint. Cum enim in hoc casu motus fieri nequeat, nisi convertendo lineam AB circa punctum C, si A descendat, B attolletur, quod supposita eadem quantitate motus in utroque corpore fieri non posse manifestum est. 61. Illud igitur punctum massae cuiusvis, vel massarum quotcunque per virgas inflexiles, gravitatisque expertes connexarum, cuius motu impedito, massa omnis immota manet, neque circa ipsum converti potest, centrum ae. Quid centrum aequilibrii dicitur. quilibris? COR. Cum massae duae circa centrum aequilbrii converti nequeant, patet, momenta earum utrinque aequalia esse debere.